monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 63 > sectio > sectio 66 > sectio 49 > bnfGrec107.807 > Psalmi, 47 > sectio 9 > sectio 25 > csg75.52 > sectio 2 > csg48.237 > sectio 12 > sectio 89 > hlw17.271 > csg235.219 > sectio 6 > sectio 45 > sectio 26 > sectio 40 > sectio 126 > sectio 41 > sectio 40 > sectio 25 > sectio 26 > sectio 13 > bsbClm6224.226 > csg237.286 > sectio 68 > sectio 17 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 17, 20, 4
Et ut haec eadem attentius indagantes sigillatim Apostolicarum virtutum insignia replicemus, quaerat aliquis quomodo omnibus per omnia beatus Apostolus suam probetur aptasse personam? ubi factus sit Iudaeis sicut Iudaeus? Profecto ibi, ubi illam sententiam intimo corde custodiens, quam Galatis denuntiaverat, dicens: Ecce ego Paulus dico vobis, quia si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit . In Timothei tamen circumcisione imaginem quodammodo Iudaicae superstitionis assumpsit.